라틴어 문장 검색

Omnia vastaret miles, foetusque necaret Immeritos, vitamque abrumperet imperfectam, Cum tepido nundum maturit hostis in ovo.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 5:1)
Sparsa jacent juncis transfixa, hic gutture rauco Rana dolet, pedibusque abscisso poplite ternis Reptat humi, solitis nec sese saltibus effert Jamque dies Pygrmaeo aderat, quo tempore caesi Poenituit foetus, intactaque maluit ova.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 6:1)
Luminis astra iubar, frons lilia, balsama naris, Dens ebur osque rosam parit, offert, reddit, adequat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:4)
Sydereum uultus castigauere ruborem Lilia nupta rosis et, ne palloris obumbrent Nubila candorem, deffendit flamma ruboris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:6)
Nec uiole marcent, quamuis rosa floris honore Splendeat aut cultus componat lilia candor.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 12:4)
Frons vero in amplam evagata planitiem, lacteo liliata colore, lilio videbatur contendere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:7)
quae primitus candore lilii dealbata, intuitum offendebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:81)
Concludens sociis floribus, adfuit Flos illic redolens gratus Adonidis, Argentoque suo nobile lilium, Praedicabat agros, imaque vallium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:2)
Hujus facies nullius adventitii coloris mendicabat hypocrisim, sed rosam cum lilio disputantem in facie, mistione naturae mirabili, plantaverat [0473A] dextera Omnipotentis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:3)
Sertum vero materialiter ex liliis decussatae insertionis connubio fibulatis, sui capitis arriserat ornamentis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:7)
Cignei tamen crinis candor dedignatus liliorum supplicare candoribus, contradictoriam jactitabat albedinem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:8)
Pro uno namque ovo gallinae, si inveniri poterat, sex denarii Lucensis monetae numerabantur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 68:6)
eo quod imperitare corpori et sensibus ejus ac voluptatibus, votique modum tenere, ne velut ovis vagetur incerta, praestantius aestimatur, quam regere populos, vel praeesse urbibus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:9)
Inter aquatiles autem bestias, crocodilus ubique per eos tractus abundat, exitiale quadrupes malum, assuetum elementis ambobus, lingua carens, maxillam superiorem commovens solum, ordine dentium pectinato, perniciosis morsibus quicquid contigerit pertinaciter petens, per ova edens fetus anserinis similia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 15:1)
Inter Aegyptias alites, quarum varietas nullo comprehendi numero potest, ibis sacra est et amabilis, et innocua ideo, quod nidulis suis ad cibum suggerens ova serpentum, efficit ut rarescant mortiferae pestes absumptae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION